Il mercato a Roma - Studentville

Il mercato a Roma

Veteres Romani, viri magni ingenii atque alacris mentis, instituerunt nundinas, nam octo quidem diebus in agris rustici opus faciebant, nono autem die, postquam ruris gravia opera intermiserant, ad mercatum Romae veniebant et leges recentes cognoscebant. Nam frequenti populo renuntiabantur scita atque consulta, quae, postquam trinundino die proposita erant, a singulis atque omnibus civibus facile noscebantur. Etiam igitur candidati publicis magistratibus in comitium nundinis veniebant et in colle consistebant, itaque coram ab universis civibus videbantur. Est etiam Nundina Romanorum dea, quae a nono die nascentium, nuncupabatur, qui dies lustricus dicitur, quo infantes lustrantur et nomen accipiunt: sed is maribus nonus, octavus est feminis.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti