Il mito della fondazione di Roma (I) - Studentville

Il mito della fondazione di Roma (I)

Romulus et Remus in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbem condere statuerunt,in qua Albani et Latini,qui in civitatibus suis supererant,asylum invenire possent. His omnibus, qui agricolae erant, etiam magnus pastorum numerus additus est; quae multitudo futurorum civium facile spem faciebat urbem, quam Romulus ac Remus condituri erant, maiorem quam Albam Laviniumque fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen exarsit, coortum e satis levi causa. Fratres, quod gemini erant nec aetas discrimen fecere poterat, statuerunt ut dii, sub quorum tutela ea loca erant, auguriis indicarent novae urbis regem. Romulus auguria cepit in Palatino, Remus in Aventino.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti