Il mito della fondazione di Roma (II) - Studentville

Il mito della fondazione di Roma (II)

Remum priorem sex vultures vidisse tradunt, deinde duplicem numerum Romulum; tum eodem tempore et Remus et Romulus a comitibus suis reges consalutati sunt: ille tempore augurii praecepto, hic numero avium. Quare cum, ira commoti, ad manus venissent, in turba ictus Remus decidit. Vulgatior est fama Remum ludibrio fratris novae urbis muros transiluisse et interfectum esse ab irato Romulo, qui haec verba adiecit: <>. Ita solus imperium cepit Romulus et nova urbs e conditoris nomine Roma appellata est. Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, leges dedit quibus omnes servire promiserunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti