Il mito di Scilla - Studentville

Il mito di Scilla

Tradunt Scyllam, Phorci filiam, formosam nympham fuisse. Glaucus qui e piscatore in deum marinum, squamis obductum, conversus erat, ardenti puellae amore incensus est. Cum autem Scylla, ob deformem Glauci adspectum, amantem renuisset, deus a Circe auxilium petivit. Itaque Circe, maga scelesta et crudelis, venenis inquinavit aequor, ubi nympha corpus abluere solebat. Cum Scylla in medium aequor descendisset, improviso horrendam figuram adsumpsit: nam corpus eius monstris latrantibus foedatum est. Deinde puella in mare apud Siciliae fretum ruit, latens in imis specubus, e quibus emergebat ut tam ignaros quam improvidos nautas deprehenderet et voraret.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti