Il nodo di Gordio - Studentville

Il nodo di Gordio

Alexander vehiculum quo Gordius vectus erat aspexit. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Antiqua oracula cecinerant eum Asia potiturum esse qui inexplicabile vinculum solvisset. Tum animo regis cupido incessit oraculi sortem implendi. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum illa expectatione suspensa haec sollicita temerari regis fiducia. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: “Nihil inquit interest quomodo solvantur.” Igitur gladio ruptis omnibus nodis oraculi sortem vel elusit vel implevit.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti