fabella de passero et lepore nos monet ne miseros stulte irridamus.olim passer leporem,ab aquila captum,verbis contumeliosis obiurgabat:”ubi est illa tua pernicitas?ubi sunt celerrimi pedes tui?nunc questus tui vani sunt”.sed dum haec dicit,accipiter repente eum arripit atque in nidum suum aufert.tum lepus semianimis dixisse fertur:”laetus pereo ,quia tu ,qui nuper securus irridebas mala mea,nunc eadem querela fatum tuum deploras.
- Latino
- Expedite
- Versioni dai Libri di Esercizi