Il pavone si lamenta con Giunone della sua voce - Studentville

Il pavone si lamenta con Giunone della sua voce

Pavo vocem suam aegre ferebat et saepe lusciniae vocem laudabat. Dum parva avis in silva canit pavo clam audiebat et miram eius vocis suavitatem imitari volebat. Cum enim superbus pavo coram aliis avibus canebat vox eius semper absona et iniucunda erat itaque ab omnibus irridebatur. Tum ille postquam saepe contumelias pertulerat ad Iunonem ivit et de iniusta sorte sua deploravit: propter vocis suavitatem liscinia omnibus admirabilis erat pavo autem avium rex cun canebat risum omnium movebat. Deorum regina postquam eius querelam audiverat animali solacium praebere voluit et eius pulchritudinem valde laudavit. Sed pavo deae respondit: ” Muta mea pulchritudinem non gaudeo cum ab omnibus propter absonam vocem meam irrideor.” Et Iuno pavonis pertinacia irata dixit: ” Dotes animalibus a Natura datae sunt: pavoni forma aquilae viresvulpi astutia cani fidelitas lusciniae vocis suavitas. Omnia animalia suis dotibus contenta sunt: querela tua igitur inutilis est. Abi si pulchritudinem tuam perdere non vis!”

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti