Il prodigio del lago Albano - Studentville

Il prodigio del lago Albano

Cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia compulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis difficilis toleratu esset, exoptatae victoriae iter miro prodigio di immortales patefecerunt. Subito enim Albanus lacus neque caelestibus imbribus neque inundatione ullius amnis auctus, solitum modum excessit. Cuius rei explorandae causa legati ad Delphos missi sunt, Apollinis oraculum consultum, qui rettulerunt deum praecipere ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios venturos (esse) in potestatem populi Romani. Ante reditum legatorum, haruspex Veientium a militibus Romanis, quia Romae interpretes deerant, raptus et in castra perlatus, idem futurum esse dixit. Ergo senatus, duplici praedictione monitus, eodem tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti