Il proprio interesse non deve mai ledere quello altrui - Studentville

Il proprio interesse non deve mai ledere quello altrui

Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere, magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis; nam principio tollit convictum humanum et societatem: si enim sic erimus adfecti, ut quisque ad emolumentum sibi parandum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem. Ut, si unumquodque membrum putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unusquisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est; nam nobis ipsis adquirere quod ad usum vitae pertineat, concessum est, at natura non patitur aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes a nobis augeri. Neque vero solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum constitutum est ut non liceat, sui commodi causa, nocere alteri.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti