Il rapimento di Proserpina - Studentville

Il rapimento di Proserpina

Traditur ex antiquissimis Graecorum litteris et monumentis insula Sicilia tota esse Liberae et Cereri consecrata. Hoc in Siculorum animis insitum esse videtur etiamque a ceteris gentibus narratur. Nam et natas esse has deas in iis locis et fruges in ea terra primum invenisse arbitrantur et raptam esse Liberam, quae etiam Proserpina vocatur, ex Hennensium nemore, qui locus, quia in media insula est situs, umbilicus Siciliae nominatur. Cum autem filiam suam investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus, qui ex Aetnae vertice erumpunt et has faces sibi praeferens orbem omnem peragrasse terrarum. Henna autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur, sita est loco perexcelso atque edito, in quo summo est agri planities et aquae perenes. Circa eam lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omne tempore anni ita ut locus ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem, infinita altitudine, ex qua Ditis pater (qui etiam Pluto appellatur) fertur repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti