Il ratto delle Sabine - Studentville

Il ratto delle Sabine

Postquam Romulus Romam condiderat, multos viros e terris finitimis in novum oppidum arcessivit et recepit, sed Romani feminas non habebant. Legatos igitur ad populos vicinos misit et feminas in matrimonium petivit, sed ei matrimonium recusaverunt. Itaque Romulus ad ludos populos finitimos invitavit. Multi populi accurrerunt, Sabini quoque cum filiis filiabusque, quia spectacula et novum oppidum videre cupiebant. Inter spectacula ex improviso Romani Sabinorum filias rapuerunt. Sabini animo irato discesserunt, puellae autem pavidae et mestae erant. Multa bella propter iniuriam gerebantur, sed postea Romulus feminarum animos blanditiis placavit. Romani igitur cum puellis Sabinis matrimonio se iunxerunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti