Dareus,Persarum rex,quia totam Graeciam in suam potestatem redigere volebat,magnum exercitum magnamque classem comparavit:exercitu(con l’esercito) Graecae Asiae urbes invasit et cepit,classe autem insulas Cyclades expugnavit,deinde ad Euboeam appulit et urbem Eretriam contendit.Pars incolarum Eretriae,ob hostium terrorem,in montes confugit,pars civium autem strenue contra Persas pugnavit atque eos fugavit.Sed nocte aliqui(alcuni) proditores Eretriae portas hostibus aperuerunt et Darei milites in urbem irruperunt.Magna caedes fuit:nam omnes(tutti) defensores interfecti sunt et deorum templa atque publica privataque aedificia incensa et deleta sunt.
Postea Dareus copias in Atticam traduxit et Athenas contendit.Tum Athenienses alias Graeciae civitates in auxilium vocaverunt sed soli Plataeenses mille(mille) milites Atheniensibus miserunt.In campo Marathonio Dareus,qui(che) victoriam certam putabat,contra Athenienses eorumque socios acriter pugnavit,sed Athenienses libertatis amore pulsi(spinti),hostes vicerunt et totam Graeciam a Persis liberaverunt.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Versioni dai Libri di Esercizi