Tarquinius Priscus, vir insignis et dives, ex Etruria Romam venit, regem Ancum Mmartium occidit et regnum vi occupavit. In urbe numerum senatorum duplicavit, circum maximum apud tiberim aedificavit, ludos romanos sollemnes in circo celebravit. Bellum atrox cum latinis et aliis finitimis populis gessit: anceps victoria fuit, quia nec romani nec latini omnino victores fuerunt. Superavit ferocem gentem sabinorum acri pugna primusque insigni triumpho in urbem romam intravit. Moenia ingentia circa urbem aedificavit et per cloacas aquam paludum inter colles et tiberim in flumen deduxit. Forum inter capitolium et palatinum collem inchoavit, romam ex etruria, sua patria, fasces lictorum introduxit. Fasces, imperii signum, lictores generabant cum ante regem procedebant. Postremo Anci regis filii, indignati ob atrocem necem patris, insidias Tarquinio paraverunt et regem occiderunt.
- Latino
- Nova Officina
- Versioni dai Libri di Esercizi