Il ritiro dell’intellettuale nella serenità della campagna - Studentville

Il ritiro dell’intellettuale nella serenità della campagna

Si quem interroges: «Hodie quid egisti?», respondeat: «Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit». Haec quo die feceris, necessaria videntur, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris. Tunc enim subit recordatio: «Quot dies tam inanis rebus absumpsi!». Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo sum. Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam malignis sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo nisi me, cum parum commode scribo; nulla spe, nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libris meis loquor. O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretumque museion. Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti