Il salvataggio di Perseo - Studentville

Il salvataggio di Perseo

Perseus Iovis et Danaes, uxoris pulchrae sed mortalis, filius erat. Cum Perseus adhuc in cunis erat, Apollînis oraculum ab Acrisio, Danaes patre, consultum sic praedixerat: «Puer, cum adoleverit, avum suum Acrisium interficiet!». Tum Acrisius, oraculi vaticinium timens, statuit ut nepotem filiamque interimeret; ergo puerum dormientem eiusque matrem Danaem in arca lignea inclusit et de scopulo in mare deiecit. Cum arca, fluctibus acta, in altum mare pervenit, saeva procella orta est quae in vitae periculum adduxit miseram Danaem et parvum Perseum in sinu matris placide dormientem. Iuppiter de caelo filium suum eiusque matrem in periculo videns, procellam sedavit, mare tranquillum reddidit et lenem ventum misit ut arcam in terram impelleret. Sic arca Seriphum, parvam Aegaei maris insulam, appulit, ubi piscator eam invenit, aperuit atque Danaem Perseumque servavit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti