Il sogno di Caio Fannio - Studentville

Il sogno di Caio Fannio

C. Fannius, quamvis agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone: et iam tres libros absolverat, subtiles et diligentes atque inter sermonem historiamque medios. Ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem videtur acerba semper et immatura mors eorum qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti quasi in diem vivunt, vivendi causas quotidie finiunt: qui vero posteros cogitant et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est. Caius quidem Fannius, quod accidit, multo ante praesentit. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium ita ut solebat: mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum, quem de sceleribus eius ediderat, eumque ad extremum revolvisse, idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abiisse. Expavit et sic interpretatus est, sibi futuram esse finem scribendi ut Neroni fuit finis legendi. Et fuit idem.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti