Il Tulliano - Studentville

Il Tulliano

Cicero consul praesidia disposuit et Lentulum in carcerem deduxit; ceteri coniurati per praetores ducti sunt. Est in carcere locus, qui Tullianum appellatur, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera quae lapideis fornicibus iuncta est; sed squalore, tenebris, odore foeda atque formidulosa eius forma est. In eum locum demissus est Lentulus, postea vindices rerum capitalium, quibus praeceptum est, laqueo eius gulam fregerunt. Ita patricius Lentulus clarae Corneliorum gentis, quae consules Romae dedit, dignum moribus factisque suis finem vitae invenit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti