Il valore dell’istruzione - Studentville

Il valore dell’istruzione

Mementote, pueri: “Doctrina fundamentum vitae est”. Nam ut luna, stellarum regina, mundi vias illuminat tenebrasque terrae disicit, sic studia, doctrinae fons, ignorantiae tenebras disiciunt animumque illuminant. Studium enim desiderium cognoscendi auget atque scientia humanam vitam mutat, quia hominibus populisque magna commoda fert. Praeterea vir doctus non solum sibi sed etiam patriae suae gloriam comparat. Quare a pueris non solum ludi sed etiam studia amari debent. Semper doctrina amica fida est: nam in secunda fortuna modestiam docet, in adversa animorum curas levat solacium praebet.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti