Il vero volto del tiranno - Studentville

Il vero volto del tiranno

Incolis multae divitiae erant; igitur multa dona praebent, in tyranni brachiis aurum et argentum ponunt, basia iactant. Etiam agricolae ex agris ad oppidum veniunt atque tyrannum honorant. Tyrannus et novum imperium a poetis quoque laudantur atque celebrantur. Fausta oracula eduntur: tyrannus diu regnabit et magnam gloriam acquiret; multi agri a tyranni copiis capientur, populi et oppida subigentur. Etiam puer tyrannum videre cupit, quia magnam famam eius audit. Sed tyranno magna armigerorum turba est, quae dominum custodit et defendit. Paulo post enim populus fero imperio opprimitur et vexatur.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti