Homo quidam cum, per forum transiens, puerum magna cum desperatione flentem vidisset, appropinquavit ut causam tanti doloris cognosceret atque ei solacium afferret. Itaque e puero quaesivit: «Cur tam desperatus es et tantas lacrimas effundis ut etiam saxa commoveas?». Respondit inter lacrimas puer: «Amisi nummum, quem mater mihi nuper dedit». Tunc homo magnanimus: «Ne fleveris, lacrimas deterge – inquit – quod ego tibi alterum nummum donabo» et assem puero dedit. Puer assem cepit et primum laetus gratiam viatori egit sed secundum rursus flere coepit. Tum homo obstupefactus rogavit: «Cur, puer, rursus fles?». Respondit ille: «Fleo quia, nisi assem meam amisissem, nunc duos haberem!».
- Latino
- Maiorum Lingua A
- Versioni dai Libri di Esercizi