Inconvenienti delle votazioni a scrutinio segreto - Studentville

Inconvenienti delle votazioni a scrutinio segreto

C. Plinius Maesio Maximo suo s(alutem).
Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret. Factum est; proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus – quis hoc putet? – suffragatorum nomina inventa sunt. Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset principis iram est comprecatus. Utinam ille repertus esset! Fefellit autem et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putemus domi facere, qui in tanta re, tam serio tempore tam scurriliter ludit, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus est. Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia: «Quis enim sciet?». Tum vero cerneres illum audacem qui poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veritus est, se contempsit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te vertas? quae remedia conquiras? Ubique vitia remediis fortiora. Confidamus igitur principi nostro, cui multum cotidie laboris adicit nostra iners sed tamen effrenata petulantia. Vale.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti