Insegnamenti di Pitagora alle donne - Studentville

Insegnamenti di Pitagora alle donne

Pythagoras, Sami natus, Aegyptum primum, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus, summam scientiam consecutus erat. Inde regressus, Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas leges contenderat. Quibus omnibus instructus, Crotonam venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. Docebat tum matronas pudici tiam et obsequium in viros, tum viros prudentiam et litterarum studium. Inter haec velut genitricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebat et disputationum adsiduitate consecutus erat ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in Iunonis aedem deae ipsi consecrarent, prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam non vestes esse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti