Intermediazione per l'acquisto di un terreno - Studentville

Intermediazione per l'acquisto di un terreno

C. Plinius Baebio Hispano suo salutem.
Meministine Svetonii Tranquilli, contubernalis mei? Eius magni interest emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur. Rogo ut cures quanti aequum est emat; ita enim se delectabit emisse nec minimo nec impenso pretio. Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur. In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant: vicinitas Urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat. Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem eandemque semitam terere omnesque viticulas suas novisse et numerare arbusculas possint. Quanti aestimabit ille me, ego te, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non relinquat! Vale.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti