Intervento chirurgico per Alessandro - Studentville

Intervento chirurgico per Alessandro

Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent secando, quippe cum ingens telum in viscera penetravisset. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed territus in tanto periculo, metuebat ne infelix exitus sectionis sibi culpae tribueretur. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: «Quid expectas? – dixit – Cur quamprimum hoc dolore me saltem moriturum non liberas? An times ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?» Tum Critobulus tandem, vel finito vel dissimulato metu, regem hortabatur ut se continendum praeberet dum spiculum evelleret. Rex, cum adfirmavisset nihil opus esse iis qui semet continerent, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit et rex animo linquitur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti