Invito ai senatori perché emettano una condanna contro Catilina - Studentville

Invito ai senatori perché emettano una condanna contro Catilina

Vereamini censeo, ne in hoc scelere tam immani ac nefando nimis aliquid severe statuisse videamini; multo magis est verendum, ne, remissione poenae, crudeles in patriam (fuisse videamur), quam ne, severitate animadversionis, nimis vehementes in acerbissimos hostes fuisse videamur. Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. Iaciuntur enim voces, quae perveniunt ad aures meas, eorum qui vereri videntur ut habeam satis praesidii ad ea quae vos statueritis hodierno die, transigenda. Omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas conservandas voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum: causa est enim post urbem condîtam haec inventa sola, in qua omnes sentirent unum atque idem, praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti