L’imperatore Tito - Studentville

L’imperatore Tito

Vespasiano Titus filius successit, vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino punierit, convictos adversum se coniurationis dimiserit vel in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperato re discedere; praeterea, cum quadam die in cena recordatus fuisset (= esset) nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: «Amici, hodie diem perdîdi». Hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per (= propter) haec inusitato favore dilectus, morbo periit post biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator est factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in Curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo umquam egerat nec praesenti. Inter divos relatus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti