L’imperatore Vespasiano: le sue qualità - Studentville

L’imperatore Vespasiano: le sue qualità

Omnibus in rebus statim ab initio principatus usque ad exitum civilis et clemens fuit, mediocritatem pristinam numquam dissimulavit. Quin et quosdam conantes referre originem Flavii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monumentum extat Salaria via, irrisit ultro. Adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetivit, ita ut triumphi die, fatigatus tarditate et taedio pompae, non reticuerit merito se puniri, qui triumphum tam inepte senex concupisset. Ac ne tribuniciam quidem potestatem et «patris patriae» appellationem nisi sero recepit. Amicorum libertatem ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Offensarum inimicitiarumque minime memor, Vitellii hostis sui filiam splendidissime maritavit dotavitque. Monentibus amicis cavendum esse Mettium Pomposianum, quod vulgo crederetur genesim habere imperatoriam, eum consulem fecit, dicens Mettium quandoque beneficii memorem futurum (esse).

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti