L’inizio della rivolta della plebe - Studentville

L’inizio della rivolta della plebe

Civitas intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Quodam die unius civis calamitas odium plebis maxime accendit et magnam seditionem concitavit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie. Multi tamen eum noscitabant in tanta deformitate, et eum milites Romanos in bello duxisse aiebant; ipse cicatrices ostentabat ut testes virtutis suae in aliquot bellis. Cum in foro magna turba accurrisset, ex eo quaesiverunt unde ille habitus, unde deformitas. Ille Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non modo fructucaruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, aes alienum fecisse. Id, cumulatum usuris, primo agro paterno avitoque se exuisse, deinde fortunis aliis; postremo se ductum esse a creditore in crudele servitium. Inde ostentavit tergum foedum recentibus vestigiis verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens orîtur. Non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem pervadit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti