L’interesse pubblico deve prevalere su quello privato - Studentville

L’interesse pubblico deve prevalere su quello privato

Cum in hac difficultate rerum consilium haereret, tum Laevinus consul: «Sicut honore – inquit – praestant magistratus senatui, senatus populo, ita ad subeunda omnia, quae dura atque aspera sunt, senatores duces debent esse. Si ius, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse statueris, facilius omnes oboedientes habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque principum capere omnes vident. Itaque si classes habere atque ornare volumus populum Romanum, (si volumus) privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. Aurum, argentum, aes signatum omne nos senatores crastino die in publico conferamus, ut voluntaria collatio et certamen adiuvandae rei publicae excitent ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. Hanc unam viam, multa inter nos collocuti, consules invenîmus. Ingredimini (hanc viam), dis bene iuvantibus. Res publica incolumis et (= etiam) privatas res facile salvas praestat; publica (bona) prodendo, tua nequiquam serves».

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti