L’ultimo inascoltato servizio di Alcibiade alla patria - Studentville

L’ultimo inascoltato servizio di Alcibiade alla patria

Neque tamen Alcibiades a caritate patriae potuit recedere. Nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, Alcibiades ad exercitum Atheniensium venit ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios nolle classe confligere quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; sibi autem esse facile Seuthem regem Thraecum, deducere ut eum (=Lysandrum) terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum. Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se, Alcibiade recepto, nullius momenti apud exercitum futurum (esse) et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea si quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum (esse) reum. Postea Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas (esse), tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti