La battaglia del lago Trasimeno - Studentville

La battaglia del lago Trasimeno

Tum Hannibal pugnae signum dedit omnibus copiis, quae simul in Romanos impetum fecerunt. Acies Romana plane instructa non erat; nostri igitur inordinati incompositique pugnaverunt, cum a lateribus montes ac lacus, a fronte et a tergo hostium acies eos clauderent. Enimvero Romani nec victoriae nec salutis spem habebant. In densa caligine sauciorum gemitus cum armorum strepitu miscebantur. Universi, et Romani et Carthaginienses, tres ferme horas pugnantes, terrae motum non senserunt, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit, avertit cursu rapidos amnes, et montes lapsu ingenti proruit: tam intenti pugnae animi erant. In atroci tumultu ingens fuit Romanorum clades. Rerum scriptores narrant multos mortem oppetivisse strenue pugnantes, alios, ab acie discedentes, ab hostium equitibus trucidatos esse; paucos per montium saltus evasisse. Flaminius, qui ex acie recedere noluit, lancea transfixus cecidit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti