La battaglia di Alesia - Studentville

La battaglia di Alesia

Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat producit. Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis hosti occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena salute constare vident: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant. Caesar, idoneum locum nactus, quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibusque auxilia summittit. Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus quo maxime pugnare conveniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si victoriam obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur: alii tela coiciunt, alii testudine facta procedunt; defatigatis in vicem integri succedunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti