La battaglia di Filippi - Studentville

La battaglia di Filippi

Postquam Caesar coniuratorum pugionibus in Curia confossus est, omnes cives magna trepidatione ingentique terrore perfusi sunt. Brutus et Cassius, coniurationis principes, Roma abierunt et in Asiam confugerunt. Plebs enim iis invidebat et M. Antonio, Caesaris amico eiusque legato in Gallia, atque Octaviano, ambitioso adulescenti, Caesaris filio adoptivo, favebat. M. Antonius et Octavianus cum Lepido foedus fecerunt, contra Brutum et Cassium bellum moverunt et copias suas in Graeciam transtulerunt. Urbi Romae praesidio relictus est Lepidus, eorum socius. Apud Philippos, Macedoniae urbem, diu acriterque pugnatum est. Primo proelio Cassii castra a M. Antonii copiis expugnata sunt; Cassius, iam de victoria desperans, mortem sibi dedit eiusque milites partim interfecti sunt partim capti. Antonius, ultionis cupidus, ne captivis quidem pepercit. Secundo proelio Bruti copiae ab Octaviano profligatae sunt et magnus senatorum numerus occisus est; Brutus, clade perturbatus suo gladio se transfixit. Post cruentam victoriam triumviri provincias inter se diviserunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti