La battaglia di Milazzo - Studentville

La battaglia di Milazzo

Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani, C.Duilio Cn. Cornelio Asina consulibus, in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius autem, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vici, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit quod, invicti terra, iam (=ormai) etiam mari plurimum possent. C. Aquilio Floro L. Scipione consulibus, Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum adduxit, triumphum egit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti