La battaglia di Zama - Studentville

La battaglia di Zama

Postquam secundo Punico bello Hannibal Italiam liberaverat et ad Africam pervenerat, pax turbata est, multa infesta Afri contra Romanos fecerunt. Legati tamen eorum, qui ex urbe venerant, postquam a Romanis capti erant, a Scipione duce dimissi sunt. Hannibal quoque multis proeliis victus est a Scipione, postea petivit ipse pacem. Cum ad colloquium ventum est inter Hannibalem et Scipionem, Carthaginiensibus pacis condiciones displicuerunt et arduum igitur bellum redintegratum est. Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos Scipio, postquam ceperat, circumduxit per castra eisque omnes Romanas copias ostendit, mox etiam prandium dedit dimisitque, ut renuntiarent Hannibali quae apud Romanos viderant. Interea a ducibus instructum est proelium mirum, nam viri eximii peritia pugnaeque ratione copias suas ad bellum educebant. Scipio victor recessit hostiumque ducem peritia rei militaris vicit, postquam paene ipsum Hannibalem cepit, qui postremo cum nonnullis equitibus evasit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti