La Campania - Studentville

La Campania

Omnium non modo Italiae, sed totius orbis terrarum pulcherrima plaga Campaniae est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo, ideo Liberi Cererisque certamen est. Nihil hospitalius mari: in Campania sunt nobiles portus, Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus. Hic montes vitibus amicti: Gaurus, Falernus, Massicus et, pulcherrimus omnium, Vesuvius, Aetnaei ignis imitator. Urbes apud mare sunt Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompeii et Capua, caput urbium, quae quondam inter tres maximas urbes numerabatur.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti