La carriera di Catone il Censore - Studentville

La carriera di Catone il Censore

M.Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret(partecipare alla vita politica), versatus est (visse) in Sabinis, quod ibi haeredium a patre relictum hadebat. Inde, hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, Romam demigravit in foroque esse(frequentare il foro)coepit. Primum stipendium meruit (adulescens) annorum decem septemque. Q.Fabio M.Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit; inde ut (quando) rediit,militavit in castris Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est(stimare molto)in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal,frater Hannibalis. Quaestor obtigit(toccò a…)P.Africano consuli,a quo perpetua dissensit vita(per tutta la vita). Aedilis plebi factus est cum C.Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decendes Q. Ennium poetam deduxerat. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam nactus est Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit.

  • Latino
  • De viris illustribus (Catone) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti