Alba columba dum in lacunae aquis pennas suas lavat parvam formicam in undis videt. Formica quia undis submergitur flet columbam appellat atque auxilium implorat. Bestiolae lacrimae movent columbae misericordiam; tum columba virgulam formicae praebet et parvam amicam servat.
Sed in lacunae ripis agricola columbam videt et ei insidias parat; columbam enim sagittis necare vult. Sed parva formica columbae misericordiae memoriam servat et amicam adiuvare optat: prompte magna cum astutia pedem agricolae mordet. Agricola punctiuncula perturbatur et sagittas dimittit; tum columba rapida avolat. Sic columba invicem a formica servatur.
- Latino
- Libro Nuovo Comprendere e tradurre
- Versioni dai Libri di Esercizi