La costruzione delle insulae - Studentville

La costruzione delle insulae

Propter Romanorum civium infinitam frequentiam innumerabiles habitationes opus est explicare. Ergo, quoniam recipere non possunt areae planae tantam multitudinem quae habitat in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res coegit devenire. Itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis insularum altitudines exstruentur et contignationibus crebris coaxabuntur: itaque altitudo cenaculorum conductoribus proderit, quod pulchras despectationes perficient. Ergo moenibus e contignationibus, quia areae alto spatio multiplicantur, populus Romanus egregias habere potest sine impeditione habitationes.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti