La dottrina della trasmigrazione delle anime - Studentville

La dottrina della trasmigrazione delle anime

Inter maximos antiquos philosophos numerari debet Pythagoras Samius, qui, natus in insula Samo anno fere quingentesimo octegesimo a.Chr.n, iam admodum iuvenis existimavit se omnes Mediterranei regiones peragrare debere, ut earum gentium mores et insituta cognosceret. Nam quocumque adiit, novas disciplinas didicit: ab Aegyptiis fundamenta ac cerimonias religionum, a Chaldeis astrologiam, a Cretensibus et a Laecedomoniis leges, quibus respublicae optime administrentur, didicit.
Quibus cognitionibus praeditus, in patriam rediit, quam oppressam Polycratis tyrannide invenit: cum tyranno oboedire nollet, in Italiam migravit et in Graecia, quae Magna dicebatur, consistit. Primus docuit hominum animos esse immortales et post discessum e corpore in alia corpora vel hominum vel animalium migrare. Cuius rei se testem certissimum esse adfirmabat. Dicebat enim se olim Euphorbum Troianum fuisse, deinde pavonem, tum denique ipsum illum Pythagoram qui, cum trasmigrationem animorum in se probavisset, aliis praecipere vellet.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti