La filosofia come regola di vita - Studentville

La filosofia come regola di vita

Hoc cotidiana meditatione firmandum est et altius figendum (est): neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem, sine philosophia. Nobis igitur perseverandum est et adsiduo studio sapientiae robur addendum (est) menti animoque. Philosophia enim animum format, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per fluctus tempestatesque cursum dirigit. Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure; omnia, quae accidunt, consilium exigunt, quod tantum a philosophia petendum est. Dicet aliquis: «Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si deus, mundi rector, est? Quid prodest, si casus imperat?». Quidquid est ex iis, Lucili, philosophandum est; sive nos inexorabili lege fatum costringit, sive deus, arbiter universi, cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec nos adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter: nam deus sequendus est, casus ferendus (est).

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti