La filosofia sta alla base delle virtù - Studentville

La filosofia sta alla base delle virtù

Hoc, mi Lucili, noli neglegere, quod deorum immortalium munus est quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus. Erga quam itaque plus nos debemus quam erga deos, sic ut maius beneficium est bona vita quam vita. Philosophiam di ipsi nobis tribuerunt, cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. Nam philosophiam bonum vulgare di non fecerunt et nos prudentes non nascimur, ergo sapientia hoc in se optimum habet, quod inter fortuita non est. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque parare debet, quod non ab alio petitur. Huius doctrinae opus unum est de divinis humanisque verum invenire: ab hac numquam recedent religio, pietas, iustitia et comitatus ceterarum moris virtutum inter se cohaerentium. Philosophia docuit colere divina, humana diligere, et apud deos imperium esse, inter homines consortium.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti