La fondazione di Eraclea Pontica - Studentville

La fondazione di Eraclea Pontica

Heracleae urbis initia fuisse admirabilia ferunt fabulae. Nam cum gravis pestilentia Boeotiae incolas vexaret nullumque inveniretur remedium, convocata contione, Boeotii consilium ceperant Delphos mittendi legatos, qui oraculum consulerent de morbi causis. Oraculum Delphis responderat ut coloniam in Ponti regione sacram Herculi conderent. Propter metum longae ac periculosae navigationis mortem in patria omnibus praeoptantibus res dilata est. Cum autem Phocenses bellum iis intulissent eosque vicissent pluribus proeliis, Boeotii iterum ad oraculum decurrerunt. Oraculum respondit idem belli quod pestilentiae remedium fore. Igitur conscripta colonorum manu in Pontum delati urbem Heracleam condiderunt, et quoniam fatorum auspiciis in eas sedes delati erant, brevi tempore magnas opes paraverunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti