La formica e la cicala - Studentville

La formica e la cicala

Acri hieme cicada magna fame laborabat, quia aestate nullam rei frumentariae curam habuerat. Prudens formica autem aestate magnam frumenti copiam cumulaverat, ut totam hiemem cibus sufficeret neque deficeret. Cicada igitur, fame confecta, ad formicam adiit et supplex: «Amica – inquit – te oro ut mecum frumentum tuum dividas; nam tantum fame laboro ut peritura sim!». Sed formica respondit: «Quid tempore aestatis fecisti? Cur frumentum non cumulavisti?». Cicada contra: «Ego in arboribus laeta cecini!». Tunc formica duro animo exclamavit: «Nisi totam aestatem cecinisses, sed (si) escam requisivisses ac cumulavisses, nunc securam vitam ageres nec fame excruciareris! Si tum canêre maluisti, nunc salta!»; itaque miseram cicadam domo sua eiecit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti