La formica e la mosca - Studentville

La formica e la mosca

Formica et musca contendebant acriter,
quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
“Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras, templa perlustro deum;
ubi immolatur, exta praegusto omnia;
in capite regis sedeo cum visum est mihi,
et matronarum casta delibo oscula;
laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?”
“Est gloriosus sane convictus deum,
sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas? Nempe abigeris quom venis.
Reges commemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes.
Ego grana in hiemem cum studiose congero,
te circa murum pasci video stercore;
mori contractam cum te cogunt frigora,
me copiosa recipit incolumem domus.
Aestate me lacessis; cum bruma est siles.
Satis profecto rettudi superbiam.”
Fabella talis hominum discernit notas,
eorum qui se falsis ornant laudibus,
et quorum virtus exhibet solidum decus.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti