La furbizia si vede sin dalla prima infanzia - Studentville

La furbizia si vede sin dalla prima infanzia

Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an vitia patriae perniciosiora fuerînt – illis enim cives suos decepit, his adflixit -, cum adhuc puer ad Periclem avunculum suum venisset eumque secreto tristem sedentem vidisset, interrogavit quid ita tantam in vultu confusionem gereret. Ille respondit se mandatu civitatis propylaea Minervae, quae sunt ianuae arcis, aedificavisse, consumptaque in id opus ingenti pecunia, non invenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari. «Ergo» inquit Alcibiades, «quaere potius quemadmodum rationem non reddas». Itaque vir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus, puerili (consilio) usus est atque id egit, ut Athenienses, finitimo implicati bello, rationibus exigendis non vacarent. Sed viderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti