La giornata di un anziano salutista - Studentville

La giornata di un anziano salutista

Nihil est Spurinnae vitae genere distinctius. Me autem ut certus siderum cursus ita vita hominum disposita delectat, senum praesertim. Hanc regulam Spurinna constantissime servat. Mane lectulo continetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur, si non, liber legitur. Deinde considit, et liber rursus aut sermo libro potior; mox vehiculum ascendit, adsumit uxorem singularis exempli vel aliquem amicorum. Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, iterum residit vel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim, et quidem utraque lingua, lyrica doctissime; mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas est. Ubi hora balinei nuntiata est, in sole, si caret vento, ambulat nudus. Deinde ludit pilä vehementer et diu; nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat et paulisper cibum differt; interim audit servum legentem aliquid remissius et dulcius. Apponitur cena non minus nitida quam frugi; frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur. Inde illi post septimum et septuagesimum annum aurium et oculorum vigor integer (est), inde agile et vividum corpus.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti