Graecia Europae parva terra est, sed fama Graecorum totum mundum peragravit et vere nos filii Graeciae sumus. Industria eximium ornamentum Graecorum erat et, quia non fecundam humum habebant, imprimis commercia maritima exercebant et mercaturae dediti erant. Corinthus, Graeciae oppidum, in Isthmo posita, magno navigiorum et nautarum numero nota est. Graeci nautae pelagus animose findebant neque procellarum insidias vel pericula timebant, sed usque ad extremas terras navigabant. Inter Graecos Lacedaemonii arma, proelia, bella praesertim diligebant, Athenarum incolae contra Musas maxime colebant. Divorum domicilium Olympus erat. In viis et plateis Athenarum, Spartae, Corynthi, Thebarum, et in insulis vel in Asiae oris, quo Graeci multas colonias deducebant, magnifica templa divum erant. Etiamnunc in Graecia monumenta antiqua et claras reliquias visere licet.

Traduzione

La Grecia è una piccola terra dell’Europa ma la fama dei greci si diffuse per tutto il mondo e in verità noi siamo figli dei greci. L’operosità era l’esimio ornamento dei greci e , poichè non avevano terra fertile, esercitavano per prima cosa i commerci marittimi e erano dediti al commercio. Corinto, città dei greci, posta nell’Istmo, era nota per il grande numero di marinai e navi. I marinai greci fendevano animosamente il mare e non temevano le insidie delle tempeste o i pericoli, ma navigavano fino alle estreme terre. Tra i greci i lacedemoni si distinguevano in armi, combattimenti e guerre, gli abitanti di atene al contrario onoravano soprattutto le muse. L’olimpo era la sede degli dei. Nelle vie e nelle piazze di atene, sparta, corinto e tebe, sulle isole o spiagge dell’asia, nelle quali i greci fondarono diverse colonie, vi erano magnifici templi degli dei. Anche ora in grecia è possibile vedere antichi e famosi resti.