La guerra civile fra Cesare e Pompeo - Studentville

La guerra civile fra Cesare e Pompeo

Caesare auctore, bellum civile exsecrandum et lacrimabile ortum est, quo, praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim, rediens ex Gallia victor, coepit poscere alterum consulatum atque ita ut ei deferretur sine ulla dubitatione. Marcellus consul, Pompeius, Cato ei obstiterunt et senatus iussit eum, dimissis exercitibus, Romam redire. Sed Caesar senatu parere noluit et Arimino, ubi milites congregatos habebat, arma contra patriam intulit. Cum omnibus constaret Caesaris milites validissimos et fortissimos esse, consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas Roma fugerunt et in Graeciam transierunt ad bellum parandum. Nam apud Epirum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio duce, senatu magnas copias contrahere coepit. Caesar, vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit; inde in Hispaniam contendit, ubi tres Pompei exercitus superavit. Cum postea in Graeciam transisset, adversus Pompeium dimicavit; primo proelio victus et fugatus est, tamen evasit, quia, nocte interveniente, Pompeius sequi noluit. Caesar eius consilium reprehendit: «Pompeius – inquit – fortis vir bonusque imperator est, sed vincere nescit». Deinde in Thessalia apud Pharsalum pugnatum est: Pompeius victus fugatusque in Aegyptum contendit, a rege Ptolemaeo auxilia petitum.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti