La mancanza di viveri costringe Cesare - Studentville

La mancanza di viveri costringe Cesare

Caesar, subductis navibus concilioque Gallorum Samarobriae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in Essuvios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit; tres in Bellovacis finitimisque Belgis conlocavit: his Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes quinque in Ebuones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, misit. His militibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus, facillime inopiae rei frumentariae se mederi posse existimavit. Ipse interea, quoad legiones conlocatas munitaque (esse) hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti